Bienvenido
Avidius Cassius, ut quidam volunt, ex familia Cassiorum fuisse dicitur per matrem, [homine] novo genitus Avidio Severo, qui ordines duxerat et post ad summas dignitates pervenerat; 2 cuius Quadratus in historiis meminit, et quidemgraviter, cum illum summum virum et necessarium rei p. adserit et apud ipsum Marcum praevalidum; 3 nam iam eo imperante perisse fatali sorte perhibetur. 4 Hic ergo Cassius ex familia, ut diximus, Cassiorum, qui in C. Iulium conspiraverant, oderat tacite principatum nec ferre poterat imperatorium nomen dicebatque nil esse gravius nomine imperii, quod non posset e re p. tolli nisi per alterum imperatorem. 5 Denique temptasse in pueritia dicitur extorquere etiam Pio principatum, sed per patrem, virum sanctum et gravem, adfectationem tyrannidis latuisse, habitum tamen semper ducibus suspectum. 6 Vero autem illum parasse insidias ipsius Veri epistula indicat, quam inserui. 7 Ex epistula Veri: "Avidius Cassius avidus est, quantum et mihi videtur et iam inde sub avo meo, patre tuo, innotuit, imperii: quem velim observari iubeas. 8 Omnia ei nostra displicent, opes non mediocres parat, litteras nostras ridet. Te philosopham aniculam, me luxuriosum morionem vocat. Vide quid agendum sit. 9 Ego hominem non odi, sed vide, ne tibi et liberis tuis non bene consulas, cum talem inter praecinctos habeas, qualem milites libenter audiunt, libenter vident." |